라틴어 문장 검색

"nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:21)
Epistula mea, quam pervexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profectum, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:1)
ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:2)
et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장45)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:1)
Tertio die Caesar vallo castra communit;
(카이사르, 내란기, 1권 42:5)
Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:5)
Caesar praesidiis montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castris castra communit.
(카이사르, 내란기, 1권 72:12)
Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit.
(카이사르, 내란기, 2권 3:3)
Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:1)
Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit.
(카이사르, 내란기, 3권 43:3)
Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.
(카이사르, 내란기, 3권 51:17)
Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장2)
consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION